5. Nonius p. 104. _Exponere pro exempla boni ostentare. Cicero Academicis lib. II._: frangere avaritiam, scelera ponere, vitam suam exponere ad imitandum iuventuti.
6. Nonius p. 121. _Hebes positum pro obscuro aut obtuso. Cicero Academicorum lib. II.:_ quid? lunae quae liniamenta sint potesne dicere?
cuius et nascentis et senescentis alias hebetiora, alias acutiora videntur cornua.
7. Nonius p. 162. _Purpurascit. Cicero Academicorum lib. II.:_ quid? mare nonne caeruleum? at eius unda, c.u.m est pulsa remis, purpurascit: et quidem aquae tinctum quodam modo et infectum....
8. Nonius p. 162. _Perpendiculi et normae. Cic. Academicorum lib. II.:_ atqui si id crederemus, non egeremus perpendiculis, non normis, non regulis.
9. Nonius p. 394. _Sicc.u.m dicitur aridum et sine humore ... Sicc.u.m dicitur et sobrium, non madidum ... Cic. Academicorum lib. II.:_ alius (_color_) adultis, alius adulescentibus, alius aegris, _alius sanis_, alius siccis, alius vinulentis ...
10. Nonius p. 474. _Urinantur. Cic. in Academicis lib. II.:_ si quando enim nos demersimus, ut qui urinantur, aut nihil superum aut obscure admodum cernimus.
11. Nonius p. 545. _Alabaster. Cic. Academicorum lib. II.:_ quibus etiam alabaster plenus unguenti puter esse videtur.
EX LIBRO III.
Cicero ad Att. XVI. 6. --4. _De gloria librum ad te misi: at in eo_ prooemium _id est, quod in Academico tertio._
12. Nonius p. 65. _Digladiari ... idem tertio:_ digladiari autem semper, depugnare c.u.m facinorosis et audacibus, quis non c.u.m miserrimum, tum etiam stultissimum dixerit?
13. Nonius p. 65. _Exultare dictum est exilire. Cic. Academicorum lib.
III._: et ut nos nunc sedemus ad Lucrinum pisciculosque exultantes videmus ...
14. Nonius p. 123. _Ingeneraretur ut innasceretur. Cic. Academicorum lib.
III._: in tanta animantium varietate, homini ut soli cupiditas ingeneraretur cognitionis et scientiae.
15. Nonius p. 419. _Vindicare, trahere, liberare ... Cicero Academicorum lib. III._: aliqua potestas sit, vindicet se in libertatem.
16. Lactantius Inst. div. VI. 24. _Cicero ... cuius haec in Academico tertio verba sunt:_ quod si liceret, ut iis qui in itinere deerravissent, sic vitam deviam secutis corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis.
17. Diomedes p. 373, ed. Putsch.: p. 377, ed. Keil. _Varro ad Ciceronem tertio_ fixum _et Cicero Academicorum tertio_ (= _Lucullus_ --27): malcho in opera adfixa.
18. Nonius p. 139. _Mordicibus et mordicus pro morsu, pro morsibus ... Cic.
Academicorum lib. III._: perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. = _Lucullus_ --51.
19. Nonius p. 117. _Gallinas. Cic. Academicorum lib. III._: qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent: ii c.u.m ovum inspexerant, quae gallina peperisset dicere solebant. = _Lucullus_ --57.
EX LIBRO IIII.
20. Nonius p. 69, _Adstipulari positum est adsentiri. Cic. in Academicis lib. IIII._: falsum esse.... Antiochus. = _Lucullus_ --67.
21. Nonius p. 65. _Maeniana ab inventore eorum Maenio dicta sunt; unde et columna Maenia. Cic. Academicorum lib. IIII._: item ille c.u.m aestuaret, veterum ut Maenianorum, sic Academicorum viam secutus est. = _Lucullus_ --70.
22. Nonius p. 99. _Dolitum, quod dolatum usu dicitur, quod est percaesum vel abrasum vel effossum ... Cicero dolatum Academicorum lib. IIII._: non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus. = _Lucullus_ --100.
23. Nonius p. 164. _Ravum fulvum. Cic. Academicorum lib. IIII._: quia n.o.bismet ipsis tum caeruleum, tum ravum videtur, quodque nunc a sole conlucet.... = _Lucullus_ --105.
24. Nonius p. 107. _Exanclare est perpeti vel superare. Cic. Academicorum lib. IIII._: credoque c.l.i.tomacho ita scribenti ut Herculi quendam laborem exanclatum. = _Lucullus_ --108.
25. Nonius p. 163. _Pingue positum pro impedito et inepto. Cic.
Academicorum lib. IIII._: quod ipsi ... contrarium. = _Lucullus_ --109.
26. Nonius p. 122. _Infinitatem. Cic. Academicorum lib. IIII._: at hoc Anaximandro infinitatem. = _Lucullus_ --118.
27. Nonius p. 65. _Natrices dic.u.n.tur angues natantes Cic. Academicorum lib.
IIII._: sic enim voltis ... fecerit. = _Lucullus_ --120.
28. Nonius p. 189. _Uncinatum ab unco. Cic. Academicorum lib. IIII._: nec ut ille qui asperis et hamatis uncinatisque corpusculis concreta haec esse dicat. = _Lucullus_ --121.
29. Martia.n.u.s Capella V. --517, p. 444, ed. Kopp. _Cicero ... in Academicis_: latent ista omnia, Varro, magnis obscurata et circ.u.mfusa tenebris. = _Lucullus_ --122.
30. Nonius p. 102. _E regione positum est ex adverso. Cic. Academicorum lib. IIII._: nec ego non ita ... vos etiam dicitis e regione n.o.bis in contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia.
= _Lucullus_ --123.
31. Nonius p. 80. _Balb.u.t.tire est c.u.m quadam linguae haesitatione et confusione trepidare, Cic. Academicorum lib. IIII._: plane, ut supra dictus, Stoicus perpauca balb.u.t.tiens. = _Lucullus_ --135.
Ex LIBRIS INCERTIS.
32. Lactantius Inst. div. III. 14. _Haec tua verba sunt_ (_sc. Cicero!_): mihi autem non modo ad sapientiam caeci videmur, sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte cerni videantur, hebetes et obtusi.
33. August. contra Academicos II. --26.: _id probabile vel veri simile Academici vacant, quod nos ad agendum sine adsensione potent invitare_. ...
Talia, _inquit Academicus_, mihi videntur omnia quae probabilia vel veri similia putavi nominanda: quae tu si alio nomine vis vocare, nihil repugno.
Satis enim mihi est te iam bene accep.i.s.se quid dicam, id est, quibus rebus haec nomina imponam; non enim vocabulorum opificem, sed rerum inquisitorem decet esse sapientem. [_Proximis post hunc loc.u.m verbis perspicue a.s.severat Augustinus haec ipsius esse Ciceronis verba_.]
34. Augustin. c. Acad. III. --15. _Est in libris Ciceronis quae in huius causae (i.e. Academicorum) patrocinium scripsit, locus quidam.... _ Academico sapienti ab omnibus ceterarum sectarum, qui sibi sapientes videntur, secundas partes dari; c.u.m primas sibi quemque vindicare necesse sit; ex quo posse probabiliter confici eum recte primum esse iudicio suo, qui omnium ceterorum judicio sit secundus.
35. Augustin. c. Acad. III. --43. _Ait enim Cicero_ illis (_i.e.
Academicis_) morem fuisse occultandi sententiam suam nec eam cuiquam, nisi qui sec.u.m ad senectutem usque vixissent, aperire consuesse.
36. Augustin. De Civit. Dei VI. 2. _Denique et ipse Tullius huic (i.e. M.T.
Varroni) tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis eam quae ibi versatur disputationem se habuisse c.u.m M. Varrone_, homine, _inquit_, omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo.
ACADEMICORUM PRIORUM
LIBER II.
I. 1. Magnum ingenium Luci Luculli magnumque optimarum artium studium, tum omnis liberalis et digna homine n.o.bili ab eo percepta doctrina, quibus temporibus florere in foro maxime potuit, caruit omnino rebus urbanis. Ut enim admodum adolescens c.u.m fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna c.u.m gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus, ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit; deinde absens factus aedilis, continuo praetor--licebat enim celerius legis praemio--, post in Africam, inde ad consulatum, quem ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes, ingenium cognoscerent. Post ad Mithridatic.u.m bellum missus a senatu non modo opinionem vicit omnium, quae de virtute eius erat, sed etiam gloriam superiorum. 2. Idque eo fuit mirabilius, quod ab eo laus imperatoria non admodum exspectabatur, qui adolescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asia pace consumpserat. Sed incredibilis quaedam ingeni magnitudo non desideravit indocilem usus disciplinam. Itaque c.u.m totum iter et navigationem consumpsisset partim in percontando a peritis, partim in rebus gestis legendis, in Asiam factus imperator venit, c.u.m esset Roma profectus rei militaris rudis. Habuit enim divinam quandam memoriam rerum, verborum maiorem Hortensius, sed quo plus in negotiis gerendis res quam verba prosunt, hoc erat memoria illa praestantior, quam fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem ponimus, singularem ferunt: qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei memoriae, quae tum primum proferebatur, traditurum respondisse dicitur oblivisci se malle discere, credo, quod haerebant in memoria quaec.u.mque audierat et viderat. Tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat etiam illam, quam Themistocles spreverat, disciplinam. Itaque ut litteris consignamus quae monumentis mandare volumus, sic ille in animo res insculptas habebat. 3. Tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis, oppugnationibus, navalibus pugnis totiusque belli instrumento et apparatu, ut ille rex post Alexandrum maximus hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam eorum, quos legisset, fateretur. In eodem tanta prudentia fuit in const.i.tuendis temperandisque civitatibus, tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli inst.i.tutis servandis et quasi vestigiis persequendis. Sed etsi magna c.u.m utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem tanta vis virtutis atque ingeni peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae. Quin etiam, c.u.m victor a Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia triennio tardius quam debuerat triumphavit. Nos enim consules introduximus paene in urbem currum clarissimi viri: cuius mihi consilium et auctoritas quid tum in maximis rebus profuisset dicerem, nisi de me ipso dicendum esset: quod hoc tempore non est necesse. Itaque privabo illum potius debito testimonio quam id c.u.m mea laude communicem.
II. 4. Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et Latinis. Nos autem illa externa c.u.m multis, haec interiora c.u.m paucis ex ipso saepe cognovimus. Maiore enim studio Lucullus c.u.m omni litterarum generi tum philosophiae deditus fuit quam qui illum ignorabant arbitrabantur, nec vero ineunte aetate solum, sed et pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in quo ita magna rei militaris esse occupatio solet, ut non multum imperatori sub ipsis pellibus otii relinquatur. c.u.m autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur Antiochus, Philonis auditor, excellere, eum sec.u.m et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, c.u.mque esset ea memoria, quam ante dixi, ea saepe audiendo facile cognovit, quae vel semel audita meminisse potuisset.
Delectabatur autem mirifice lectione librorum, de quibus audiebat.
5. Ac vereor interdum ne talium personarum c.u.m amplificare velim, minuam etiam gloriam. Sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui philosophiam, reliqui, etiam si haec non improbent, tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putant. Ego autem, c.u.m Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P.
autem Africani historiae loquantur in legatione illa n.o.bili, quam ante censuram obiit, Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem requiro. 6. Restat ut iis respondeam, qui sermonibus eius modi nolint personas tam gravis illigari.
Quasi vero clarorum virorum aut tacitos congressus esse oporteat aut ludicros sermones aut rerum colloquia leviorum! Etenim, si quodam in libro vere est a n.o.bis philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo atque amplissimo quoque dignissima est, nec quicquam aliud videndum est n.o.bis, quos populus Roma.n.u.s hoc in gradu collocavit, nisi ne quid privatis studiis de opera publica detrahamus. Quod si, c.u.m fungi munere debebamus, non modo operam nostram numquam a populari coetu removimus, sed ne litteram quidem ullam fecimus nisi forensem, quis reprehendet nostrum otium, qui in eo non modo nosmet ipsos hebescere et languere nolumus, sed etiam ut plurimis prosimus enitimur? Gloriam vero non modo non minui, sed etiam augeri arbitramur eorum, quorum ad popularis ill.u.s.trisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus. 7. Sunt etiam qui negent in iis, qui in nostris libris disputent, fuisse earum rerum, de quibus disputatur, scientiam: qui mihi videntur non solum vivis, sed etiam mortuis invidere.
III. Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur.