XXIII. Potui humor ex hordeo aut frumento, in quandam similitudinem vini corruptus. Proximi ripae et vinum mercantur. Cibi simplices; agrestia poma, recens fera, aut lac concretum. Sine apparatu, sine blandimentis, expellunt famem. Adversus sitim non eadem temperantia. Si indulseris ebrietati suggerendo quantum concupisc.u.n.t, haud minus facile vitiis, quam armis vincentur.

XXIV. Genus spectaculorum unum atque in omni coetu idem. Nudi juvenes, quibus id ludicrum est, inter gladios se atque infestas frameas saltu jaciunt. Exercitatio artem paravit, ars decorem: non in quaestum tamen aut mercedem; quamvis audacis lasciviae pretium est voluptas spectantium.

Aleam, quod mirere, sobrii inter seria exercent tanta lucrandi perdendive temeritate, ut, c.u.m omnia defecerunt, extremo ac novissimo jactu de libertate ac de corpore contendant. Victus voluntariam servitutem adit: quamvis juvenior, quamvis robustior, alligari se ac venire pat.i.tur: ea est in re prava pervicacia: ipsi fidem vocant. Servos conditionis hujus per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriae exsolvant.

XXV. Ceteris servis, non in nostrum morem descriptis per familiam ministeriis, utuntur. Suam quisque sedem, suos penates regit. Frumenti modum dominus, aut pecoris aut vestis, ut colono, injungit: et servus hactenus paret; cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur.

Verberare servum ac vinculis et opere coercere, rarum. Occidere solent, non disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimic.u.m, nisi quod impune. Liberti non multum supra servos sunt, raro aliquod momentum in domo, nunquam in civitate; exceptis duntaxat iis gentibus, quae regnantur: ibi enim et super ingenuos et super n.o.biles ascendunt: apud ceteros impares libertini libertatis argumentum sunt.

XXVI. Fenus agitare et in usuras extendere, igno tum: ideoque magis servatur, quam si vet.i.tum esset. Agri pro numero cultorum ab universis in vices occupantur, quos mox inter se secundum dignationem partiuntur: facilitatem partiendi camporum spatia praestant. Arva per annos mutant: et superest ager; nec enim c.u.m ubertate et amplitudine soli labore contendunt, ut pomaria conserant et prata separent et hortos rigent: sola terrae seges imperatur. Unde annum quoque ipsum non in totidem digerunt species hiems et ver et aestas intellectum ac vocabula habent autumni perinde nomen ac bona ignorantur.

XXVII. Funerum nulla ambitio; id solum observatur, ut corpora clarorum virorum certis lignis crementur. Struem rogi nec vestibus nec odoribus c.u.mulant: sua cuique arma, quorundam igni et equus adjicitur. Sepulcrum caespes erigit; monumentorum arduum et operosum honorem, ut gravem defunctis, aspernantur. Lamenta ac lacrimas cito, dolorem et trist.i.tiam tarde ponunt. Feminis lugere honestum est; viris meminisse. Haec in commune de omnium Germanorum origine ac moribus accepimus: nunc singularum gentium inst.i.tuta ritusque, quatenus differant, quae nationes e Germania in Gallias commigraverint, expediam.

XXVIII. Validiores olim Gallorum res fuisse, summus auctorum divus Julius tradit: eoque credibile est etiam Gallos in Germaniam transgressos.

Quantulum enim amnis obstabat, quo minus, ut quaeque gens evaluerat, occuparet permutaretque sedes, promiscuas adhuc et nulla regnorum potentia divisas? Igitur inter Hercyniam sylvam Rhenumque et Moenum amnes Helvetii, ulteriora Boii, Gallica utraque gens, tenuere. Manet adhuc _Boihemi_ nomen, signatque loci veterem memoriam, quamvis mutatis cultoribus. Sed utrum Aravisci in Pannoniam ab Osis, Germanorum natione, an Osi ab Araviscis in Germaniam commigraverint, c.u.m eodem adhuc sermone, inst.i.tutis, moribus utantur, incertum est: quia, pari olim inopia ac libertate, eadem utriusque ripae bona malaque erant. Treveri et Nervii circa affectationem Germanicae originis ultro ambitiosi sunt, tanquam per hanc gloriam sanguinis a similitudine et inertia Gallorum separentur.

Ipsam Rheni ripam haud dubie Germanorum populi colunt, Vangiones, Triboci, Nemetes. Ne Ubii quidem, quanquam Romana colonia esse meruerint ac libentius Agrippinenses conditoris sui nomine vocentur, origine erubesc.u.n.t, transgressi olim et experimento fidei super ipsam Rheni ripam collocati, ut arcerent, non ut custodirentur.

XXIX. Omnium harum gentium virtute praecipui Batavi, non multum ex ripa, sed insulam Rheni amnis colunt, Chattorum quondam populus et seditione domestica in eas sedes transgressus, in quibus pars Romani imperii fierent. Manet honos et antiquae societatis insigne: nam nec tributis contemnuntur, nec publicanis atterit: exempti oneribus et collationibus et tantum in usum proeliorum sepositi, velut tela atque arma, bellis reservantur. Est in eodem obsequio et Mattiacorum gens; protulit enim magnitudo populi Romani ultra Rhenum, ultraque veteres terminos, imperii reverentiam. Ita sede finibusque in sua ripa, mente animoque n.o.bisc.u.m agunt, cetera similes Batavis, nisi quod ipso adhuc terrae suae solo et coelo acrius animantur. Non numeraverim inter Germaniae populos, quanquam trans Rhenum Danubiumque consederint, eos, qui Dec.u.mates agros exercent.

Levissimus quisque Gallorum et inopia audax, dubiae possessionis solum occupavere. Mox limite acto promotisque praesidiis, sinus imperii et pars provinciae habentur.

x.x.x. Ultra hos Chatti initium sedis ab Hercynio saltu inchoant, non ita effusis ac pal.u.s.tribus locis ut ceterae civitates, in quas Germania patescit; durant siquidem colles, paulatim raresc.u.n.t, et Chattos suos saltus Hercynius prosequitur simul atque deponit. Duriora genti corpora, stricti artus, minax vultus et major animi vigor. Multum, ut inter Germanos, rationis ac solertiae: praeponere electos, audire praepositos, nosse ordines, intelligere occasiones, differre impetus, disponere diem, vallare noctem, fortunam inter dubia, virtutem inter certa numerare: quodque rarissimum nec nisi ratione disciplinae concessum, plus reponere in duce, quam exercitu. Omne robur in pedite, quem, super arma, ferramentis quoque et copiis onerant. Alios ad proelium ire videas, Chattos ad bellum. Rari excursus et fortuita pugna; equestrium sane virium id proprium, cito parare victoriam, cito cedere: velocitas juxta formidinem, cunctatio propior constantiae est.

x.x.xI. Et aliis Germanorum populis usurpatum rara et privata cujusque audentia apud Chattos in consensum vert.i.t, ut primum adoleverint, crinem barbamque submittere, nec, nisi hoste caeso, exuere votivum obligatumque virtuti oris habitum. Super sanguinem et spolia revelant frontem, seque tum demum pretia nascendi retulisse, dignosque patria ac parentibus ferunt. Ignavis et imbellibus manet squalor. Fortissimus quisque ferreum insuper annulum (ignominiosum id genti) velut vinculum gestat, donec se caede hostis absolvat. Plurimis Chattorum hic placet habitus. Jamque canent insignes, et hostibus simul suisque monstrati. Omnium penes hos initia pugnarum: haec prima semper acies, visu nova; nam ne in pace quidem vultu mitiore mansuesc.u.n.t. Nulli domus aut ager aut aliqua cura: prout ad quemque venere, aluntur: prodigi alieni, contemptores sui donec exsanguis senectus tam durae virtuti impares faciat.

x.x.xII. Proximi Chattis certum jam alveo Rhenum, quique terminus esse sufficiat, Usipii ac Tencteri colunt. Tencteri, super solitum bellorum decus, equestris disciplinae arte praecellunt: nec major apud Chattos peditum laus, quam Tencteris equitum. Sic inst.i.tuere majores, posteri imitantur; hi lusus infantium, haec juvenum aemulatio, perseverant senes inter familiam et penates et jura successionum equi traduntur; excipit filius, non, ut cetera, maximus natu, sed prout ferox bello et melior.

x.x.xIII. Juxta Tencteros Bructeri olim occurrebant: nunc Chamavos et Angrivarios immigra.s.se narratur, pulsis Bructeris ac penitus excisis vicinarum consensu nationum, seu superbiae odio, seu praedae dulcedine, seu favore quodam erga nos deorum: nam ne spectaculo quidem proelii invidere: super s.e.xaginta millia, non armis telisque Romanis, sed, quod magnificentius est, oblectationi oculisque ceciderunt. Maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui: quando, urgentibus imperii fatis, nihil jam praestare fortuna majus potest, quam hostium discordiam.

x.x.xIV. Angrivarios et Chamavos a tergo Dulgibini et Chasuarii cludunt aliaeque gentes, haud perinde memoratae. A fronte Frisii excipiunt.

Majoribus minoribusque Frisiis vocabulum est ex modo virium: utraeque nationes usque ad Oceanum Rheno praetexuntur, ambiuntque immensos insuper lacus et Romanis cla.s.sibus navigatos. Ipsum quin etiam Oceanum illa tentavimus: et superesse adhuc Herculis columnas fama vulgavit; sive adiit Hercules, seu, quicquid ubique magnific.u.m est, in claritatem ejus referre consensimus. Nec defuit audentia Druso Germanico: sed obst.i.tit Ocea.n.u.s in se simul atque in Herculem inquiri. Mox nemo tentavit; sanctiusque ac reverentius visum, de actis deorum credere, quam scire.

x.x.xV. Hactenus in Occidentem Germaniam novimus. In Septentrionem ingenti flexu redit. Ac primo statim Chaucorum gens, quanquam incipiat a Frisiis ac partem littoris occupet, omnium, quas exposui, gentium lateribus obtenditur, donec in Chattos usque sinuetur. Tam immensum terrarum spatium non tenent tantum Chauci, sed et implent: populus inter Germanos n.o.bilissimus, quique magnitudinem suam malit just.i.tia tueri: sine cupiditate, sine impotentia, quieti secretique, nulla provocant bella, nullis raptibus aut latrociniis populantur. Id praecipuum virtutis ac virium argumentum est, quod, ut superiores agant, non per injurias a.s.sequuntur. Prompta tamen omnibus arma, ac, si res poscat, exercitus, plurimum virorum equorumque: et quiescentibus eadem fama.

x.x.xVI. In latere Chaucorum Chattorumque Cherusci nimiam ac marcentem diu pacem illacessiti nutrierunt; idque jucundius, quam tutius, fuit: quia inter impotentes et validos falso quiescas; ubi manu agitur, modestia ac probitas nomina superioris sunt. Ita, qui olim boni aequique Cherusci, nunc inertes ac stulti vocantur: Chattis victoribus fortuna in sapientiam cessit. Tracti ruina Cheruscorum et Fosi, contermina gens, adversarum rerum ex aequo socii, c.u.m in secundis minores fuissent.

x.x.xVII. Eundem Germaniae sinum proximi Oceano Cimbri tenent, parva nunc civitas, sed gloria ingens; veterisque famae lata vestigia manent, utraque ripa castra ac spatia, quorum ambitu nunc quoque metiaris molem ma.n.u.sque gentis et tam magni exitus fidem. s.e.xcentesimum et quadragesimum annum urbs nostra agebat, c.u.m primum Cimbrorum audita sunt arma, Caecilio Metello et Papirio Carbone consulibus. Ex quo si ad alterum Imperatoris Trajani consulatum computemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur; tamdiu Germania vincitur. Medio tam longi aevi spatio, multa invicem d.a.m.na: non Samnis, non Poeni, non Hispaniae Galliaeve, ne Parthi quidem saepius admonuere: quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas.

Quid enim aliud n.o.bis, quam caedem Cra.s.si, amisso et ipse Pacoro, infra Ventidium dejectus Oriens objecerit? At Germani, Carbone et Ca.s.sio et Scauro Aurelio et Servilio Caepione, M. quoque Manlio fusis vel captis, quinque simul consulares exercitus Populo Romano, Varum, tresque c.u.m eo legiones, etiam Caesari abstulerunt: nec impune C. Marius in Italia, divus Julius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus perculerunt. Mox ingentes C. Caesaris minae in ludibrium versae. Inde otium, donec occasione discordiae nostrae et civilium armorum, expugnatis legionum hibernis, etiam Gallias affectavere: ac rursus pulsi, inde proximis temporibus triumphati magis quam victi sunt.

x.x.xVIII. Nunc de Suevis dicendum est, quorum non una, ut Chattorum Tencterorumve, gens: majorem enim Germaniae partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque discreti, quanquam in commune Suevi vocentur. Insigne gentis obliquare crinem nodoque substringere: sic Suevi a ceteris Germanis, sic Suevorum ingenui a servis separantur in aliis gentibus, seu cognatione aliqua Suevorum, seu quod saepe accidit, imitatione, rarum et intra juventae spatium; apud Suevos, usque ad canitiem, horrentem capillum retro sequuntur, ac saepe in ipso solo vertice religant. Principes et ornatiorem habent: ea cura formae, sed innoxiae: neque enim ut ament amenturve; in alt.i.tudinem quandam et terrorem, adituri bella, compti, ut hostium oculis, ornantur.

x.x.xIX. Vetustissimos se n.o.bilissimosque Suevorum Semnones memorant.

Fides antiquitatis religione firmatur. Stato tempore in silvam auguriis patrum et prisca formidine sacram, omnes ejusdem sanguinis populi legationibus coeunt, caesoque publice homine celebrant barbari ritus horrenda primordia. Est et alia luco reverentia. Nemo nisi vinculo ligatus ingreditur, ut minor et potestatem numinis prae se ferens, Si forte prolapsus est, attolli et insurgere haud licitum: per humum evolvuntur: eoque omnis superst.i.tio respicit, tanquam inde initia gentis, ibi regnator omnium deus, cetera subjecta atque parentia. Adjicit auctoritatem fortuna Semnonum: centum pagis habitantur; magnoque corpore efficitur, ut se Suevorum caput credant.

XL. Contra Langobardos paucitas n.o.bilitat: plurimis ac valentissimis nationibus cincti, non per obsequium, sed proeliis et peric.l.i.tando tuti sunt. Reudigni deinde et Aviones et Anglii et Varini et Eudoses et Suardones et Nuithones fluminibus aut silvis muniuntur: nec quidquam notabile in singulis, nisi quod in commune Nerthum, id est Terram matrem colunt, eamque intervenire rebus hominum, invehi populis arbitrantur. Est in insula Oceani castum nemus, dicatumque in eo vehiculum, veste contectum attingere uni sacerdoti concessum. Is adesse penetrali deam intelligit, vectamque bubus feminis multa c.u.m veneratione prosequitur.

Laeti tunc dies, festa loca, quaec.u.mque adventu hospitioque dignatur. Non bella ineunt, non arma sumunt; clausum omne ferrum: pax et quies tunc tantum nota, tunc tantum amata, donec idem sacerdos satiatam conversatione mortalium deam templo reddat. Mox vehiculum et vestes, et, si credere velis, numen ipsum secreto lacu abluitur. Servi ministrant, quos statim idem lacus haurit; arca.n.u.s hinc terror sanctaque ignorantia, quid sit illud, quod tantum perituri vident.

XLI. Et haec quidem pars Suevorum in secretiora Germaniae porrigitur.

Propior, ut quo modo paulo ante Rhenum, sic nunc Danubium sequar, Hermundurorum civitas, fida Romanis, eoque solis Germanorum non in ripa commercium, sed penitus, atque in splendidissima Rhaetiae provinciae colonia. Pa.s.sim et sine custode transeunt: et, c.u.m ceteris gentibus arma modo castraque nostra ostendamus, his domos villasque patefecimus non concupiscentibus. In Hermunduris Albis oritur, flumen inc.l.i.tum et notum olim; nunc tantum auditur.

XLII. Juxta Hermunduros Narisci, ac deinde Marcomanni et Quadi agunt.

Praecipua Marcomannorum gloria viresque, atque ipsa etiam sedes, pulsis olim Boiis, virtute parta. Nec Narisci Quadive degenerant. Eaque Germaniae velut frons est, quatenus Danubio peragitur. Marcomannis Quadisque usque ad nostram memoriam reges manserunt ex gente ipsorum, n.o.bile Marobodui et Tudri genus: jam et externos patiuntur. Sed vis et potentia regibus ex auctoritate Romana: raro armis nostris, saepius pecunia juvantur, nec minus valent.

XLIII. Retro Marsigni, Gothini, Osi, Burii, terga Marcomannorum Quadorumque claudunt: e quibus Marsigni et Burii sermone cultuque Suevos referunt Gothinos Gallica, Osos Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod tributa patiuntur. Partem tributorum Sarmatae, partem Quadi, ut alienigenis, imponunt. Gothini, quo magis pudeat, et ferrum effodiunt. Omnesque hi populi pauca campestrium, ceterum saltus et vertices montium jugumque insederunt. Dirimit enim scinditque Sueviam continuum montium jugum, ultra quod plurimae gentes agunt: ex quibus latissime patet Lygiorum nomen in plures civitates diffusum.

Valentissimas nomina.s.se sufficiet, Arios, Helveconas, Manimos, Elysios, Naharvalos. Apud Naharvalos antiquae religionis lucus ostenditur.

Praesidet sacerdos muliebri ornatu: sed deos, interpretatione Romana, Castorem Pollucemque memorant: ea vis numini; nomen Alcis. Nulla simulacra, nullum peregrinae superst.i.tionis vestigium: ut fratres tamen, ut juvenes, venerantur. Ceterum Arii super vires, quibus enumeratos paulo ante populos antecedunt, truces, insitae feritati arte ac tempore lenocinantur. Nigra scuta, tincta corpora: atras ad proelia noctes legunt: ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem inferant, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum aspectum: nam primi in omnibus proeliis oculi vinc.u.n.tur. Trans Lygios Gothones regnantur, paulo jam adductius, quam ceterae Germanorum gentes, nondum tamen supra libertatem. Protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii omniumque harum gentium insigne, rotunda scuta, breves gladii, et erga reges obsequium.

XLIV. Suionum hinc civitates, ipso in Oceano, praeter viros armaque cla.s.sibus valent: forma navium eo differt, quod utrimque prora paratam semper appulsui frontem agit: nec velis ministrantur, nec remos in ordinem lateribus adjungunt. Solutum, ut in quibusdam fluminum, et mutabile, ut res poscit, hinc vel illinc remigium. Est apud illos et opibus honos; eoque unus imperitat, nullis jam exceptionibus, non precario jure parendi. Nec arma, ut apud ceteros Germanos, in promiscuo, sed clausa sub custode et quidem servo: quia subitos hostium incursus prohibet Ocea.n.u.s, otiosa porro armatorum ma.n.u.s facile lasciviunt: enimvero neque n.o.bilem neque ingenuum ne libertinum quidem, armis praeponere regia utilitas est.

XLV. Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope immotum, quo cingi cludique terrarum orbem hinc fides, quod extremus cadentis jam solis fulgor in ortus edurat adeo clarus, ut sidera hebetet; sonum insuper audiri, formasque deorum et radios capitis aspici persuasio adjicit.

Illuc usque, et fama vera, tantum natura. Ergo jam dextro Suevici maris littore Aestyorum gentes alluuntur: quibus ritus habitusque Suevorum; lingua Britannicae propior. Matrem deum venerantur: insigne superst.i.tionis, formas aprorum gestant; id pro armis omnique tutela: securum deae cultorem etiam inter hostes praestat. Rarus ferri, frequens fustium usus. Frumenta ceterosque fructus patientius, quam pro solita Germanorum inertia, laborant. Sed et mare scrutantur, ac soli omnium succinum, quod ipsi glesum vocant inter vada atque in ipso littore legunt. Nec, quae natura quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaesitum compertumve. Diu quin etiam inter cetera ejectamenta maris jacebat, donec luxuria nostra dedit nomen: ipsis in nullo usu: rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes accipiunt. Succ.u.m tamen arborum esse intelligas, quia terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque interlucent, quae implicata humore, mox, durescente materia, cluduntur.

Fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi thura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse, crediderim; quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur, ac vi tempestatum in adversa littora exundant. Si naturam succini admoto igne tentes, in modum taedae accenditur, alitque flammam pinguem et olentem: mox ut in picem resinamve lentescit. Suionibus Sitonum gentes continuantur. Cetera similes, uno differunt, quod femina dominatur: in tantum non modo a libertate, sed etiam a servitute degenerant.

XLVI. Hic Sueviae finis. Peucinorum Vene dorumque et Fennorum nationes Germanis an Sarmatis ascribam, dubito: quanquam Peucini, quos quidam Bastarnas vocant, sermone, cultu, sede ac domiciliis, ut Germani, agunt.

Sordes omnium ac torpor procerum: connubiis mixtis, nonnihil in Sarmatarum habitum foedantur. Venedi multum ex moribus traxerunt. Nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium erigitur, latrociniis pererrant. Hi tamen inter Germanos potius referuntur, quia et domos figunt et scuta gestant et pedum usu ac pernicitate gaudent; quae omnia diversa Sarmatis sunt, in plaustro equoque viventibus. Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi, non penates: victui herba, vest.i.tui pelles, cubile humus: sola in sagittis spes, quas, inopia ferri, ossibus asperant. Idemque venatus viros pariter ac feminas alit. Pa.s.sim enim comitantur, partemque praedae petunt. Nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium, quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur: huc redeunt juvenes, hoc senum receptaculum. Sed beatius arbitrantur, quam ingemere agris, illaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque versare. Securi adversus homines, securi adversus deos, rem difficillimam a.s.secuti sunt, ut illis ne vote quidem opus esset. Cetera jam fabulosa: h.e.l.lusios et Oxionas ora hominum vultusque, corpora atque artus ferarum, gerere: quod ego, ut incompertum, in medium relinquam.

CN. JULII AGRICOLAE VITA.

BREVIARIUM.

Cap. 1. Scribendi clarorum virorum vitam mos antiquus, 2. sub malis principibus periculosus, 3. sub Trajano in honorem Agricolae repet.i.tus a Tacito, qui non eloquentiam, at pietatem pollicetur. 4. Agricolae stirps, educatio, studia. 5. Positis in Britannia primis castrorum rudimentis, 6.

uxorem ducit: fit quaestor, tribunus, praetor: recognoscendis templorum donis praefectus. 7. Othoniano bello matrem partemque patrimonii amitt.i.t.

8. In Vespasiani partes transgressus, legioni vicesimae in Britannia praepositus, alienae famae cura promovet suam. 9. Redux inter patricios ascitus Aquitaniam regit. Consul factus Tacito filiam despondet.

Britanniae praeficitur.

10. Britanniae descriptio. Thule cognita: mare pigrum. 11. Britannorum origo, habitus, sacra, sermo, mores, 12. militia, regimen, rarus conventus: coelum, solum, metalla, margarita. 13. Victae gentis ingenium.

Caesarum in Britanniam expeditiones. 14. Consularium legatorum res gestae. 15. Britanniae rebellio, 16. Boadicea duce coepta, a Suet.

Paullino compressa. Huic succedunt ignavi. 17. Rem rest.i.tuunt Petilius Cerialis et Julius Frontinus; hic Silures, ille Brigantes vincit; 18.

Agricola Ordovices et Monam. Totam provinciam pacat, et 19, 20.

moderatione, prudentia, abstinentia, aequitate in obsequio retinet, 21.

animosque artibus et voluptatibus mollit.

22, 23. Nova expeditio novas gentes aperit, quae praesidio firmantur.

Agricolae candor in communicanda gloria. 24. Consilium de occupanda Hibernia. 25-27. Civitates trans Bodotriam sitae explorantur. Caledonii, Romanos aggressi, consilio ductuque Agricolae pulsi, sacrificiis conspirationem civitatum sanciunt. 28. Usipiorum cohors miro casu Britanniam circ.u.mvecta. Agricolae filius obit. 29. Bellum Britanni reparant Calgaco duce, cujus 30-32. oratio ad suos. 33, 34. Romanos quoque hortatur Agricola. 35-37. Atrox et cruentum proelium. 38. Penes Romanos victoria. Agricola Britanniam circ.u.mvehi praecipit.

39. Domitia.n.u.s, fronte laetus, pectore anxius, nuntium victoriae excipit.

40. Honores tamen Agricolae decerni jubet, condito odio, donec provincia decedat Agricola. Is redux modeste agit. 41. Periculum ab accusatoribus et laudatoribus. 42. Excusat se, ne provinciam sortiatur proconsul. 43.

Obit non sine veneni suspicione, a Domitiano dati. 44. Ejus aetas, habitus, honores, opes. 45. Mortis opportunitas ante Domitiani atrocitates. 46. Questus auctoris et ex virtute solatia. Fama Agricolae ad posteros transmissa.

© 2024 www.topnovel.cc