Quid tibi n.o.bisc.u.m est, ludi scelerate magister, Invisum pueris virginibusque caput?

Nondum cristati rupere silentia galli: Murmure iam saevo verberibusque tonas.

MARTIAL, IX. lxviii. 1-4.

Cf. JUV. x. 114-7; MARTIAL, X. lxii.; HOR. _Ep._ II. i. 69-71.

BOOKS.

A.

Parve (nec invideo) sine me, liber, ibis in urbem: Ei mihi, quod domino non licet ire tuo.

Vade, sed incultus, qualem decet exsulis esse: Infelix habitum temporis huius habe. 4 Nec te purpureo velent vaccinia fuco: Non est conveniens luctibus ille color: Nec t.i.tulus minio nec cedro charta notetur, Candida nec nigra cornua fronte geras. 8 Felices ornent haec instrumenta libellos: Fortunae memorem te decet esse meae.

Nec fragili geminae poliantur pumice frontes, Hirsutus sparsis ut videare comis. 12 Neve liturarum pudeat. Qui viderit illas De lacrimis factas sentiat esse meis.

Vade, liber, verbisque meis loca grata saluta: Contingam certe quo licet illa pede. 16

OVID, _Trist._ I. i. 1-16.

B.

Lutea sed niveum involvat membrana libellum, Pumex et canas tondeat ante comas Summaque praetexat tenuis fastigia chartae Indicet ut nomen littera facta meum, 12 Atque inter geminas pingantur cornua frontes: Sic etenim comptum mittere oportet opus.

TIBULLUS, III. i. 9-14.

C.

Qui tec.u.m cupis esse meos ubic.u.mque libellos Et comites longae quaeris habere viae, Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis: Scrinia da magnis, me ma.n.u.s una capit. 4 Ne tamen ignores ubi sim venalis et erres Urbe vagus tota, me duce certus eris: Libertum docti Lucensis quaere Secundum Limina post Pacis Palladiumque forum. 8

MARTIAL, I. ii.

Cf. HOR. _Epist._ I. xx.; CATULL. xxii, 4-8; STATIUS, _Silvae_, IV. ix.

ARETHUSA.

"_As an eagle pursuing A dove to its ruin Down the streams of the cloudy wind._"--Sh.e.l.lEY.

A.

La.s.sa revertebar (memini) Stymphalide silva; 585 Aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum.

Invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes, Perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte Calculus omnis erat, quas tu vix ire putares. . . . 589 Nescioquod medio sensi sub gurgite murmur 597 Territaque insisto propioris margine fontis.

"Quo properas Arethusa?" suis Alpheos ab undis, "Quo properas?" iterum rauco mihi dixerat ore. . . . 600 Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat, 604 Ut fugere accipitrem penna trepidante columbae, Ut solet accipiter trepidas urguere columbas.

Usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin Currere sustinui; nec me velocior ille.

Sed tolerare diu cursus ego, viribus inpar, 610 Non poteram; longi patiens erat ille laboris.

Per tamen et campos, per opertos arbore montes, Saxa quoque et rupes et qua via nulla, cucurri.

"_Alpheum fama est huc Elidis amnem Occultas egisse vias subter mare, qui nunc Ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis._" --VERGIL.

B.

Sol erat a tergo: vidi praecedere longam Ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat, 615 Sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens Crinales vittas afflabat anhelitus oris.

Fessa labore fugae "fer opem, deprendimur," inquam, "Armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti Ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra." 620 Mota dea est sp.i.s.sisque ferens e nubibus unam Me super iniecit. l.u.s.trat caligine tectam Amnis et ignarus circ.u.m cava nubila quaerit.

Bisque loc.u.m, quo me dea texerat, inscius ambit Et bis "io Arethusa, io Arethusa" vocavit. . . . 625 In latices mutor, sed enim cognoscit amatas 636 Amnis aquas, positoque viri, quod sumpserat, ore Vert.i.tur in proprias, ut se mihi misceat, undas.

Delia rupit humum, caecisque ego mersa cavernis Advehor Ortygiam, quae me cognomine divae 640 Grata meae superas eduxit prima sub auras.

OVID, _Met._ v. 586-641 (sel.).

HYLAS

??t? ?? ?????st?? ??a? a????? ????e?ta?.

A.

Namque ferunt olim Pagasae navalibus Argon Egressam longe Phasidis isse viam, Et iam praeteritis labentem Athamantidos undis Mysorum scopulis applicuisse ratem. 20 Hic ma.n.u.s heroum, placidis ut const.i.tit oris, Mollia composita litora fronde tegit.

At comes invicti iuvenis processerat ultra, Sacram sepositi quaerere fontis aquam. 24 Hanc circ.u.m irriguo surgebant lilia prato 37 Candida purpureis mixta papaveribus.

Quae modo decerpens tenero pueriliter ungui Proposito florem praetulit officio, 40 Ex modo formosis inc.u.mbens nescius undis Errorem blandis tardat imaginibus.

Tandem haurire parat demissis flumina palmis Innixus dextro plena trahens umero. 44 Cuius ut accensae Hydriades candore puellae Miratae solitos dest.i.tuere choros.

Prolapsum leviter facili traxere liquore: Tum sonitum rapto corpore fecit Hylas. 48

PROPERTIUS, I. xx. 17-24, 37-48.

_Litus "Hyla Hyla" omne sonabat._

B.

Continuo, volucri ceu pectora tactus asilo Emicuit Calabria taurus per confraga saeptis Obvia quaque ruens, tali se concitat ardens In iuga senta fuga: pavet omnis conscia late Silva, pavent montes, luctu succensus acerbo 585 Quid struat Alcides tantaque quid apparet ira.

Ille, velut refugi quem contigit improba Mauri Lancea sanguineus vasto leo murmure fertur, Frangit et absentem vacuis sub dentibus hostem, Sic furiis accensa gerens Tirynthius ora 590 Fertur et intento decurrit montibus arcu.

Heu miserae quibus ille ferae, quibus incidit usquam Immeritis per l.u.s.tra viris! volat ordine nullo Cuncta petens; nunc ad ripas deiectaque saxis Flumina, nunc notas nemorum procurrit ad umbras. 595 Rursus Hylan et rursus Hylan per longa reclamat Avia: responsant silvae et vaga certat imago.

VALERIUS FLACCUS, _Argonautica_, iii. 581-597.

Cf. APOLLONIUS RHODIUS, _Argonautica_, i. 1224-1239.

PLAUTUS.

_The Portmanteau Fish._

(TRACHALIO--GRIPUS.)

TR. Quid ais, impudens?

Ausu"s etiam comparare vidulum c.u.m piscibus?

Eadem tandem res videtur? GR. In manu non est mea: 60 Ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho Meum quod rete atque bami nancti sunt, meum potissimumst.

TR. Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti.

GR. Philosophe!

© 2024 www.topnovel.cc