_Servius Sulpicius to Cicero._

B. Quae res mihi non mediocrem consolationem attulerit, volo tibi commemorare, si forte eadem res tibi dolorem minuere possit. [42]Ex Asia rediens, c.u.m ab Aegina Megaram versus navigarem, coepi regiones circ.u.mcirca prospicere. Post me erat Aegina, ante me Megara, dextra Piraeeus, sinistra Corinthus: quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. Coepi egomet mec.u.m sic cogitare: "Hem! nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, c.u.m uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent? Visne tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum?"

CICERO, _Ep. ad Fam._ iv. 5.

[Footnote 42: Cf. Byron, _Childe Harold_, iv. 44-5.]

ELEGIES.

_Catullus at the Grave of his Brother._

A.

Multas per gentes et multa per aequora vectus Advenio has miseras, frater, ad inferias, Ut te postremo donarem munere mortis Et mutam nequiquam alloquerer cinerem, 4 Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, Heu miser indigne frater adempte mihi.

Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum Tradita sunt tristes munera ad inferias, 8 Accipe fraterno multum manantia fletu, Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

CATULLUS, ci.

_To Calvus on the Death of his Wife._

B.

Si quicquam muteis gratum acceptumve sepulcris Accidere a nostro, Calve, dolore potest, c.u.m desiderio veteres renovamus amores Atque olim amissas flemus amicitias, Certe non tanto mors immatura dolori est Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

CATULLUS, xcvi.

_The Plea of Cornelia to her Husband._

C.

Desine, Paule, meum lacrimis urgere sepulcrum: Panditur ad nullas ianua nigra preces.

c.u.m semel infernas intrarunt funera leges, Obserat umbrosos lurida porta locos. . . . 4 Nunc tibi commendo communia pignora natos: Haec cura et cineri spirat inusta meo.

Te Lepide, et te, Paule, meum post fata levamen; Condita sunt vestro lumina nostra sinu. 76 Fungere maternis vicibus, pater: illa meorum Omnis erit collo turba ferenda tuo.

Oscula c.u.m dederis tua flentibus, adice matris: Tota domus coepit nunc onus esse tuum. 80

PROPERTIUS, IV. (V.) xi. 1-4, 73-80.

_Mors Tibulli._

D.

Memnona si mater, mater ploravit Achillem, Et tangunt magnas tristia fata deas, Flebilis indignos, Elegia, solve capillos: A nimis ex vero nunc tibi nomen erit!

Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus Ardet in exstructo corpus inane rogo.

OVID, _Am._ III. ix. (sel.)

MARTIALIS APOPh.o.r.eTA[43] (1).

[Footnote 43: Apoph.o.r.eta (?p?f???ta = to be carried away), Christmas presents which were interchanged at the Saturnalia.]

_Lectori._

Quo vis c.u.mque loco potes hunc finire libellum: Versibus explicitumst omne duobus opus.

Lemmata si quaeris cur sint adscripta, docebo, Ut, si malueris, lemmata sola legas.

_Chartae Epistulares._

I. Seu leviter noto seu caro missa sodali Omnes ista solet charta vocare suos.

_Theca Libraria._

II. Sort.i.tus thecam calamis armare memento: Cetera nos dedimus, tu leviora para.

_Umbella._

III. Accipe quae nimios vincant umbracula soles: Sit licet et ventus, te tua vela tegent.

_Parazonium._

IV. Militiae decus hoc gratique erit omen honoris, Arma tribunicium cingere digna latus.

_Falx._

V. Pax me certa ducis placidos curvavit in usus.

Agricolae nunc sum, militis ante fui.

_Scrinium._

VI. Selectos nisi das mihi libellos, Admittam tineas trucesque blattas.

_Candelabrum Corinthium._

VII. Nomina candelae n.o.bis antiqua dederunt.

Non norat parcos uncta lucerna patres.

_Pila Paganica._

VIII. Haec quae difficili turget paganica pluma, Folle minus laxast et minus arta pila.

_Pila Trigonalis._

IX. Si me mobilibus scis expulsare sinistris, Sum tua. Tu nescis? rustice, redde pilam.

_Follis._

© 2024 www.topnovel.cc