Sine tuo numine Nihil est in homine, Nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum, Riga quod est aridum, 20 Sana quod est saucium:

Flecte quod est rigidum, Fove quod est languidum, Rege quod est devium.

Da tuis fidelibus 25 In te confidentibus Sacrum septenarium;

Da virtutis meritum, Da salutis exitum, Da perenne gaudium. 30 _Robert II, King of France._

PHOENIX INTER FLAMMAS EXPIRANS.

Tandem audite me, Sionis filiae!

Aegram respicite, Dilecto dicite: Amore vulneror, 5 Amore funeror.

Huc oderiferos, Huc soporiferos Ramos depromite, Rogos componite; 10 Ut phoenix moriar!

In flammis oriar!

An amor dolor sit, An dolor amor sit, Utrumque nescio! 15 Hoc unum sentio: Iucundus dolor est, Si dolor amor est.

Quid, amor, crucias?

Aufer inducias! 20 Suavis tyrannus es: Momentum, annus es: Tam tarda funera Tua sunt vulnera!

Iam vitae stamina 25 Rumpe, O anima!

Ignis ascendere Gest.i.t, et tendere Ad caeli atria; Haec mea patria! 30 _Anonymous._

DIES IRAE.

Dies irae, dies illa Solvet saeclum in favilla, Teste David c.u.m Sybilla.

Quantus tremor est futurus, Quando iudex est venturus, 5 Cuncta stricte discussurus!

Tuba, mirum spargens sonum Per sepulcra regionum, Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit, et natura, 10 c.u.m resurget creatura Iudicanti responsura.

Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, Unde mundus iudicetur. 15

Iudex ergo c.u.m sedebit, Quidquid latet apparebit, Nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus, Quem patronum rogaturus, 20 c.u.m vix iustus sit securus?

Rex tremendae maiestatis, Qui salvandos salvas gratis, Salva me, fons pietatis!

Recordare, Iesu pie, 25 Quod sum causa tuae viae; Ne me perdas illa die!

Quaerens me sedisti la.s.sus, Redemisti crucem pa.s.sus: Tantus labor non sit ca.s.sus! 30

Iuste iudex ultionis, Donum fac remissionis Ante diem rationis!

Ingemisco tanquam reus, Culpa rubet vultus meus: 35 Supplicanti parce, Deus!

Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae, 40 Sed tu bonus fac benigne Ne perenni cremer igni.

Inter oves loc.u.m praesta, Et ab haedis me sequestra, Statuens in parte dextra. 45

Confutatis maledictis, Flammis acribus addictis, Voca me c.u.m benedictis!

Oro supplex et acclinis, Cor contritum quasi cinis, 50 Gere curam mei finis!

Lacrimosa dies illa Qua resurget ex favilla Iudicandus h.o.m.o reus: Huic ergo parce, Deus! 55 Pie Iesu domine, Dona eos requie! Amen!

_Thomas of Celano._

DE PATRIAE CAELESTIS LAUDE.

"The World is very Evil."

Hora novissima, tempora pessima sunt; vigilemus.

Ecce minaciter imminet arbiter ille supremus.

Imminet, imminet et mala terminet, aequa coronet, Recta remuneret, anxia liberet, aethera donet, Auferat aspera duraque pondera mentis onustae, 5 Sobria muniat, improba puniat, utraque iuste.

Ille piissimus, ille gravissimus, ecce! venit rex!

Surgat h.o.m.o reus! Instat h.o.m.o deus, a patre iudex.

"Brief Life is here our Portion."

Hic breve vivitur, hic breve plangitur, hic breve fletur; Non breve vivere, non breve plangere retribuetur; 10 O retributio! stat brevis actio, vita perennis; O retributio! caelica mansio stat lue plenis; Quid datur et quibus? aether egentibus et cruce dignis, Sidera vermibus, optima sontibus, astra malignis.

Sunt modo praelia, postmodo praemia; qualia? plena; 15 Plena refectio, nullaque pa.s.sio, nullaque poena.

Spe modo vivitur, et Sion angitur a Babylone; Nunc tribulatio; tunc recreatio, sceptra, coronae;

"For thee, O Dear, Dear Country!"

O bona patria, lumina sobria te speculantur, Ad tua nomina sobria lumina collacrimantur: 20 Est tua mentio pectoris unctio, cura doloris, Concipientibus aethera mentibus ignis amoris.

Est ibi consita laurus et insita cedrus hysopo; Sunt radiantia iaspide moenia clara pyropo; Hinc tibi sardius, inde topazius, hinc amethystus; 25 Est tua fabrica contio caelica, gemmaque Christus.

Lux tua mors crucis, atque caro ducis est crucifixi.

Laus, benedictio, coniubilatio personat ipsi.

Tu sine litore, tu sine tempore, fons, modo rivus, Dulce bonis sapis, estque tibi lapis undique vivus. 30 Est tibi laurea, dos datur aurea, Sponsa decora, Primaque Principis oscula suscipis, inspicis ora.

"Jerusalem the Golden!"

Urbs Sion aurea, patria lactea, cive decora, Omne cor obruis, omnibus obstruis et cor et ora.

Nescio, nescio, quae iubilatio, lux tibi qualis, 35 Quam socialia gaudia, gloria quam specialis.

Sunt Sion atria coniubilantia, martyre plena, Cive micantia, Principe stantia, luce serena.

Urbs Sion incluta, turris et edita litore tuto, Te peto, te colo, te flagro, te volo, canto, saluto. 40 Me Pater optimus atque piissimus ille creavit; In lue pertulit, ex lue sustulit, a lue lavit.

Diluit omnia caelica gratia, fons David undans Omnia diluit, omnibus affluit, omnia mundans.

O mea, spes mea, tu Sion aurea, clarior auro, 45 Agmine splendida, stans duce, florida perpete lauro.

O bona patria, num tua gaudia teque videbo?

© 2024 www.topnovel.cc