115, l. 4, queas _for_ queat.
120, heading, Domini _for_ Dominicam.
" l. 6, Phbe _for_ Phbo.
122, heading, traduit _for_ traderet.
123, l. 2, nescis _for_ nescio.
125, l. 1, volueris _for_ volucris.
126, heading, Divi _for_ Divo.
132, heading, Christo _for_ Christi.
135, heading left out.
140, l. 2, illa _for_ ille.
149, l. 2, quae _for_ qua.
153, l. 3, colubres _for_ colubros.
155, heading, Domini _for_ Dominicae.
158, l. 3, par _for_ per.
161, l. 8, fieris _for_ fieres.
" l. 12, solis _for_ solio.
164, l. 1, Daemone _for_ Daemona.
169, heading, lavante _for_ lavanti.
" l. 2, virginea _for_ virgineae.
170, l. 5, decies _for_ denis.
172, l. 1, vidis _for_ vides.
176, l. 16, dominum _for_ dominam.
" l. 73, ista _for_ iste.
177, l. 20, metu _for_ nutu.
182, l. 2, fide _for_ fida.
The whole of these, with others belonging to Crashaw himself and his first editors, are carefully corrected in our edition. G.
REVERENDO ADMODUM VIRO
BENJAMINO LANY,[40]
SS. THEOLOGIAE PROFESSORI, AULAE PEMBROCHIANAE CUSTODI DIGNISSIMO, EX SUORUM MINIMIS MINIMUS,
R. C[RASHAW]
CUSTODIAM COELESTEM
P.
Suus est et florum fructus; quibus fruimur, si non utilius, delicatius certe. Neque etiam rarum est quod ad spem Veris, de se per flores suos quasi pollicentis, adultioris anni, ipsiusque adeo Autumni exigamus fidem. Ignoscas igitur, vir colendissime, properanti sub ora Apollinis sui, primaeque adolescentiae lascivia exultanti Musae. Tenerae aetatis flores adfert, non fructus serae: quos quidem exigere ad seram illam et sobriam maturitatem, quam in fructibus expectamus merito, durum fuerit; forsan et ipsa hac praecoci importunitate sua placituros magis: tibi praesertim quem paternus animus, quod fieri solet, intentum tenet omni suae spei diluculo, quo tibi de tuorum indole promittas aliquid. Ex more etiam eorum, qui in praemium laboris sui pretiumque patientiae festini, ex iis quae severunt ipsi et excoluerunt, quicquid est flosculi prominulum, prima quasi verecundia auras et apertum Jovem experientis arripiunt avide, saporemque illi non tam ex ipsius indole et ingenio quam ex animi sui affectu, foventis in eo curas suas et spes, affingunt.
Patere igitur, reverende custos, hanc tibi ex istiusmodi floribus corollam necti; convivalem vero: nec aliter pa.s.suram sidus illud oris tui auspicatissimum, nisi, qua est etiam amoenitate, remissiore radio c.u.m se reclinat, et in tantum de se demit. Neque sane hoc scriptionis genere, modo partes suas satis praest.i.terit, quid esse potuit otio theologico accommodatius, quo nimirum res ipsa theologica poetica amoenitate delinita majestatem suam venustate commendat. Hoc demum quicquid est, amare tamen poteris, et voles, scio: non ut magnum quid, non ut egregium, non ut te dignum denique, sed ut tuum: tuum summo jure, utpote quod e tua gleba, per tuum radium, in manum denique tuam evocatum fuerit. Quod restat hujus libelli fatis, exorandus es igitur, vir spectatissime, ut quem sinu tum facili privatum excepisti, eum jam ore magis publico alloquentem te non asperneris. Stes illi in limine, non auspicium modo suum, sed et argumentum. Enimvero Epigramma sacrum tuus ille vultus vel est, vel quid sit docet; ubi nimirum amabili diluitur severum, et sanctum suavi demulcetur. p.r.o.num me vides in negatam mihi provinciam; laudum tuarum, intelligo: quas mihi c.u.m modestia tua abstulerit, reliquum mihi est necessario ut sim brevis; imo vero longus nimium; utpote cui argumentum istud abscissum fuerit, in quo unice poteram, et sine taedio, prolixus esse. Vale, virorum ornatissime, neque dedigneris quod colere audeam Genii tui serenitatem supplex tam tenuis, et, quoniam numen quoque hoc de se non negat, amare etiam. Interim vero da veniam Musae in tantum sibi non temperanti; quin in hanc saltem laudis tuae partem, quae tibi ex rebus sacris apud nos ornatis meritissima est, istiusmodi carmine involare ausa sit, qualicunque:
Salve, alme custos Pierii gregis, Per quem erudito exhalat in otio; Seu frigus udi captet antri, Sive Jovem nitidosque soles.
Non ipse custos pulchrior invias Egit sub umbras Aemonios greges; Non ipse Apollo notus illis Lege suae meliore cannae.
Tu, si sereno des oculo frui, Sunt rura n.o.bis, sunt juga, sunt aquae, Sunt plectra dulcium sororum (Non alio mihi nota Phoebo).
Te dante, castos composuit sinus; Te dante, mores sumpsit; et in suo Videnda vultu, pulveremque Relligio cineremque nescit.
Stat cincta digna fronde decens caput: Suosque per te fa.s.sa palam Deos, Comisque, Diva, vestibusque Ingenium dedit ordinemque.
Jamque ecce n.o.bis amplior es modo Majorque cerni. Quale jubar tremit Sub os! verecundusque quanta Mole sui Genius laborat!
Jam qui serenas it tibi per genas, Majore coelo sidus habet suum; Majorque circ.u.m cuspidatae Ora comis tua flos diei.
Stat causa. Nempe hanc ipse Deus, Deus, Hanc ara, per te pulchra, diem tibi Tuam refundit, obvioque It radio tibi se colenti.
Ecce, ecce! sacro in limine, dum pio Multumque p.r.o.no poplite amas humum, Altaria annuunt ab alto; Et refluis tibi plaudit alis
Pulchro incalescens officio, puer Quicunque crispo sidere crinium, Vultuque non fatente terram, Currit ibi roseus satelles.
Et jure. Nam c.u.m fana tot inviis Moerent ruinis, ipsaque, ceu preces Ma.n.u.sque non decora supplex Tendat, opem rogat, heu negatam!
Tibi ipsa voti est ora sui rea.
Et solvet. O quam semper apud Deum Litabis illum, cujus arae Ipse preces prius audiisti!
[TRANSLATION. Prose G.; verse CL.]