Namque nullum peius macerat hemonem quamde mare saeuom: uires quoi sunt magnae, topper eas confringunt importunae undae.
_vi_
Topper citi ad aedis uenimus Circai.
simul duona eorum portant ad naues: milia alia in isdem inserinuntur.
_vii_
In Pylum deuenies aut ibi ommentans.
_viii_
Inferus an superus tibi fert deus funera, Vlixes?
_ix_
c.u.m socios nostros mandisset impius Cyclops.
_x_
At celer hasta uolans perrumpit pectora ferro.
_7. Dramatic Fragments_
_i_
TVM autem lasciuum Nerei simum pecus ludens ad cantum cla.s.sem l.u.s.tratur choro.
_ii_
Ipsus se in terram saucius fligit cadens.
_iii_
Quin quod parere uos maiestas mea procat, toleratis templo, letoque hanc deducitis?
_iv_
Nam praestatur uirtuti laus, sed gelu multo ocius uento tabescit.
_v_
Confluges ubi conuentu campum totum inumigant.
_vi_
Florem anculabant Liberi ex carchesiis.
_vii_
Quo Castalia per struices saxeas lapsu accidit.
_viii_
Quem ego nefrendem alui lacteam inmulgens opem.
_ix_
Puerarum manibus confectum pulcerrime.
_x_
Iamne oculos specie laetauisti optabili?
CN. NAEVIVS
270-199 B.C. (?)
_8. Fragments of the Bellum Poenic.u.m_
_i_
NOVEM Iouis concordes filiae sorores.
_ii_
Postquam auem aspexit in templo Anchisa, sacra in mensa penatium ordine ponuntur, immolabat auream uictimam pulcram.
_iii_
Amborum uxores noctu Troiad exibant capitibus opertis, flentes ambae, abeuntes lacrimis c.u.m multis.
_iv_
Blande et docte percontat, Aenea quo pacto Troiam urbem liquisset.
_v_
Deinde pollens sagittis inclutus Arquitenens sanctus Ioue prognatus Pythius Apollo.
_vi_
Transit Melitam Roma.n.u.s exercitus, insulam integram urit, populatur, uastat, rem hostium concinnat.