PACUVIUS _ap._ CIC. _De Div._ I. xiv. 24.
_The Argo in a Gale._
D.
Tollitur atque intra Minyas Argoaque vela Styrus adest: vasto rursus desidit hiatu Abrupta revolutus aqua. Iamque omnis in astra 330 Itque reditque ratis, lapsoque reciproca fluctu Descendit. Vorat hos vertex, hos agmine toto Gurges agit. Simul in voltus micat undique terror; Crebra ruina poli caelestia limina laxat.
VAL. FL. _Argon._ viii. 328-334.
Cf. VERG. _Aen._ i. 81-123, _Aen._ iv, 160-168; STAT. _Theb._ i. 336-363.
PETS RENOWNED IN SONG.
_Lesbia"s Sparrow._
A.
Lugete, o Veneres Cupidinesque, Et quantumst hominum venustiorum.
Pa.s.ser mortuus est meae puellae, Pa.s.ser, deliciae meae puellae, Quem plus illa oculis suis amabat. 5 Nam mellitus erat suamque norat Ipsam tam bene quam puella matrem; Nec sese a gremio illius movebat, Sed circ.u.msiliens modo huc modo illuc Ad solam dominam usque pipiabat. 10 Qui nunc it per iter tenebricosum Illuc, unde negant redire quemquam.
At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis: Tam bellum mihi pa.s.serem abstulistis. 15 Vae factum male! vae miselle pa.s.ser!
Tua nunc opera meae puellae Flendo turgiduli rubent ocelli.
CATULLUS, iii.
"_My Parrot an obtrusive bird._"
B.
Psittace, dux volucrum, domini facunda voluptas, Humanae sollers imitator, psittace, linguae, Quis tua tam subito praeclusit murmura fato?
STATIUS, _Silv._ ii. 4
_The Lap-dog and its Portrait._
C.
Issa est pa.s.sere nequior Catulli, Issa est purior osculo columbae, Issa est blandior omnibus puellis, Issa est carior Indicis lapillis, Issa est deliciae catella Publi. 5 Hanc tu, si queritur, loqui putabis; Sent.i.t trist.i.tiamque gaudiumque.
Collo nixa cubat capitque somnos, Ut suspiria nulla sentiantur.
Hanc ne lux rapiat suprema totam, 10 Picta Publius exprimit tabella, In qua tam similem videbis Issam, Ut sit tam similis sibi nec ipsa.
Issam denique pone c.u.m tabella: Aut utramque putabis esse veram, 15 Aut utramque putabis esse pictam.
MARTIAL, I. cix.
Cf. CATULL. ii.; OVID, _Am._ ii. 6.
THE ROMAN SATIRISTS. (1)
A. Satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis praeferre non dubitent. Ego quantum ab illis tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium _fluere lutulentum et esse aliquid, quod tollere possis_, putat. Nam et eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas, et abunde salis. Multum eo est tersior ac purus magis Horatius, et, nisi labor eius amore, praecipuus. Multum et verae gloriae, quamvis uno libro, Persius meruit.
QUINT. X. i. 93.
_A Criticism of Lucilius._
B.
Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, Siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui Famosus, multa c.u.m libertate notabant. 5 Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, Emunctae naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno; 10 c.u.m flueret lutulentus, erat quod tollere velles; Garrulus atque piger scribendi ferre laborem.
HORACE, _Sat._ I. iv. 1-12.
_Juvenal"s Reasons for Writing Satire._
C.
Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, 19 Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, Si vacat ac placidi rationem admitt.i.tis, edam. 21 c.u.m pars Niliacae plebis, c.u.m verna Canopi 26 Crispinus Tyrias umero revocante lacernas Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum Nec sufferre queat maioris pondera gemmae, Difficile est saturam non scribere. 30
JUVENAL, _Sat._ i. 19-21, 26-30.
_His Subject._
D.
Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus aequor, 81 Navigio montem ascendit sortesque poposcit, Paulatimque anima caluerunt mollia saxa, 83 Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas, 85 Gaudia, discursus, nostri farrago libelli est. 86
JUVENAL, _Sat._ i. 81-86.
[Transcriber"s Note: The omitted line (84) is _Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas_]
THE ROMAN SATIRISTS. (2)
_Virtue defined._
A.
Virtus, Albine, est pretium persolvere verum Quis in versamur, quis vivimus rebus potesse: Virtus est homini scire id quo quaeque habeat res.
Virtus scire homini r.e.c.t.u.m, utile, quid sit honestum; Quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum; 5 Virtus quaerendae finem rei scire modumque: Virtus divitiis pretium persolvere posse: Virtus, id dare, quod re ipsa debetur, honori; Hostem esse atque inimic.u.m hominum morumque malorum, Contra defensorem hominum morumque bonorum; 10 Hos magni facere, his bene velle, his vivere amic.u.m; Commoda praeterea patriai prima putare, Deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.
LUCILIUS, _Sat. Frag._