"_The names of men so poor Who could do mighty deeds._"

B.

c.u.m tremerent autem Fabios durumque Catonem 90 Et Scauros et Fabricium rigidique severos Censoris mores etiam collega timeret, Nemo inter curas et seria duxit habendum Qualis in Oceani fluctu testudo nataret Clarum Troiugenis factura et n.o.bile fulcrum, 95 Sed nudo latere et parvis frons aerea lectis Vile coronati caput ostendebat aselli, Ad quod lascivi ludebant ruris alumni.

Tales ergo cibi qualis domus atque supellex.

JUVENAL, _Sat._ xi. 90-99.

_Persius in Praise of his Tutor, Cornutus._

C.

c.u.m primum pavido custos mihi purpura cessit 30 Bullaque succinctis Laribus donata pependit; c.u.m blandi comites totaque inpune Subura Permisit sparsisse oculos iam candidus umbo, c.u.mque iter ambiguum est et vitae nescius error Deducit trepidas ramosa in compita mentes, 35 Me tibi supposui. Teneros tu suscipis annos Socratico, Cornute, sinu; tum fallere sollers Apposita intortos extendit regula mores, Et premitur ratione animus vincique laborat Artificemque tuo ducit sub pollice vultum. 40

PERSIUS, _Sat._ v. 19-25, 30-40.

THE THEATRE.

_Objections to a Permanent Theatre, 151 B.C._

A. c.u.m locatum a censoribus theatrum exstrueretur, P. Cornelio Nasica auctore tamquam inutile et nociturum publicis moribus ex senatus consulto destructum est, populusque aliquamdiu stans ludos spectavit.

LIVY, _Epit._ 48.

_Scenic Arrangements._

B. Apud maiores theatri gradus tantum fuerunt. Nam scena de lignotantum ad tempus fiebat, unde hodieque permansit consuetudo, ut componantur pegmata a ludorum theatralium editoribus. Scena autem, quae fiebat, aut versilis erat aut ductilis. Versilis tunc erat, c.u.m subito tota machinis quibusdam convertebantur, et aliam picturae faciem ostendebat. Ductilis tunc, c.u.m tractis tabulatis hac atque illac species picturae nudabatur interior. Unde perite utrumque tetigit, dicens, "Versis discedat frontibus": singula singulis complectens sermonibus. Quod Varro et Suetonius commemorant.

SUET. _ap. Serv. Georg._ iii. 24.

_The Awnings._

C.

Et vulgo faciunt id lutea russaque vela 75 Et ferrugina, c.u.m magnis intenta theatris Per malos volgata trabesque trementia flutant; Namque ibi consessam caveai subter et omnem Scaenai speciem, patrum coetumque decorum Inficiunt coguntque suo fluitare colore. 80

LUCRETIUS, iv. 75-80.

_The Law of Otho, 67 B.C._

D. L. Roscius Otho tribunus plebis legem tulit, ut equitibus Romanis in theatro quattuordecim gradus proximi adsignarentur.

LIVY, _Epit._ 99.

_Usurpers of Equestrian Privileges._

E.

"Sectus flagellis hic triumviralibus Praeconis ad fastidium Arat Falerni mille fundi iugera Et Appiam mannis terit 30 Sedilibusque magnus in primis eques Othone contempto sedet."

HORACE, _Epod._ iv. 11-16.

SPINNING.

_The Parcae spin the Web of Fate._

A.

Laeva colum molli lana retinebat amictum, Dextera tum leviter deducens fila supinis Formabat digitis, tum p.r.o.no in pollice torquens Libratum tereti versabat turbine fusum, Atque ita decerpens aequabat semper opus dens, 315 Laneaque aridulis haerebant morsa labellis, Quae prius in levi fuerant extantia filo: Ante pedes autem candentis mollia lanae Vellera virgati custodibant calathisci.

Haec tum clarisona pellentes vellera voce 320 Talia divino fuderunt carmine fata, Carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas.

"O decus eximium magnis virtutibus augens, Emathiae tutamen opis, clarissime nato, Accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, 325 Veridic.u.m oraclum--sed vos quae fata sec.u.n.tur Currite ducentes subtemina, currite fusi."

CATULLUS, lxiv. 311-327.

_The Skill of Arachne. Her Contest with Pallas._

B.

Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, Seu digitis subigebat opus repet.i.taque longo 20 Vellera mollibat nebulas aequantia tractu Sive levi teretem versabat pollice fusum, Seu pingebat acu scires a Pallade doctam.

Haud mora const.i.tuunt diversis partibus ambae Et gracili geminas intendunt stamine telas.

Tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, 55 Inseritur medium radiis subtemen acutis Quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum Percusso paviunt insecti pectine dentes.

Utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes Bracchia docta movent, studio fallente laborem. 60

OVID, _Met._ vi. 19-23, 53-60.

_The Pastime of Circe._

C.

Proxima Circaeae raduntur litora terrae 10 Dives inaccessos ubi Solis filia lucos a.s.siduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas.

VERG. _Aen._ vii. 10-14.

Cf. OVID, _Met._ iv. 220-229; _Fasti_, iii. 815-20. [III. 857-862]

ANDROMEDA. (1)

_The Approach of the Monster._

© 2024 www.topnovel.cc